Administracja Apostolska Łemkowszczyzny

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

 

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

i

DECRETUM

ERECTIONIS ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE

 

Quo aptius consuleret animarum bono pro ea parte dioeceseos Premisliensis Ruthenorum quae Lemkowszczyzna nuncupatur, Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI , in Audientia diei 13 Ianuarii 1934 decrevit a iurisdictione Episcopi Premisliensis Ruthenorum subtrahendos esse et proprio Administratori Apostolico committendus sequentes decanatus, una cum omnibus eorumdem decanatum paroeciis: Bukowsko, Gorlice, Grybów, Dynów, Dukla, Krosno, Muszyna, Rymanôw, Sanok. Administrationi Apostolicae ita erectae nomen erit LemJcowszczyzna; sedes, vero, principalis in urbe Rymanów. Excmus D. Nuntius Apostolicus penes Polonorum Rempublicam invigilabit, nomine Sanctae Sedis, ut omnia rite adimpleantur quae necessaria sunt ad canonicam supradictae

Administrationis Apostolicae constitutionem.

   Contrariis quibuslibet minime obfuturis.

   Datum Romae, ex Aedibus S. C. pro Ecclesia Orientali, die 10 Februarii,

   anno 1934.

A. Card. SINCERO, Episcopus Praenestinus, a Secretis.

Ioseph Cesarmi, Adsessor.